Lux optata claruit Gaude Syon filia! Virga que iam aruit Virga succi nescia Virga Jesse floruit Juxta vaticinia Cum gloria Ginitur Nascitur Christus, sicut voluit Divina clemantia Hoc in hoc Hoc in hoc Hoc in hoc sollempnio Concinat hec concio Nascendi primordia Subiit humanitas Induit servilia Suprema regalitas Lactat patrem filia Quem parit virginitas Cum gloria Angitur Frangitur Hostilis protervia Et ejus potentia Hoc in hoc Hoc in hoc Hoc in hoc sollempnio Concinat hec concio Quicquid fuit mysticum Testamento veteri Quicquid esset typicum Moyses et ceteri Fructum per Daviticum Decet patefieri Cum gloria Judea Gens rea Regem crede celicum Per quem sumos liberi Hoc in hoc Hoc in hoc Hoc in hoc sollempnio Concinat hec concio Gens digna supplicio Danielem legitis Quod deficit unctio Pridem intellegetis Missum celi solio Messyan non creditis Cum gloria Oritur Moritur Per mundi remedio Per mundi remedio Hoc in hoc Hoc in hoc Hoc in hoc sollempnio Concinat hec concio